monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, XI <<<     >>> XIII

Caput XII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Proinde videamus, quos Romanorum mores et quam ob causam Deus verus ad augendum imperium adiuvare dignatus est, in cuius potestate sunt etiam regna terrena. Quod ut absolutius disserere possemus, ad hoc pertinentem et superiorem librum conscripsimus, quod in hac re potestas nulla sit eorum deorum, quos etiam rebus nugatoriis colendos putarunt, et praesentis voluminis partes superiores, quas huc usque perduximus, de fati quaestione tollenda, ne quisquam, cui iam persuasum esset non illorum deorum cultu Romanum imperium propagatum atque servatum, nescio cui fato potius id tribueret quam Dei summi potentissimae voluntati.
2 Veteres igitur primique Romani, quantum eorum docet et commendat historia, quamvis ut aliae gentes excepta una populi Hebraeorum deos falsos colerent et non Deo victimas, sed daemoniis immolarent, tamen "laudis avidi, pecuniae liberales erant, gloriam ingentem, divitias honestas volebant"; hanc ardentissime dilexerunt, propter hanc vivere voluerunt, pro hac emori non dubitaverunt; ceteras cupiditates huius unius ingenti cupiditate presserunt.
3 Ipsam denique patriam suam, quoniam servire videbatur inglorium, dominari vero atque imperare gloriosum, prius omni studio liberam, deinde dominam esse concupiverunt. Hinc est quod regalem dominationem non ferentes "annua imperia binosque imperatores sibi fecerunt, qui consules appellati sunt a consulendo, non reges aut domini a regnando atque dominando"; cum et reges utique a regendo dicti melius videantur, ut regnum a regibus, reges autem, ut dictum est, a regendo; sed fastus regius non disciplina putata est regentis vel benivolentia consulentis, sed superbia dominantis.
4 Expulso itaque rege Tarquinio et consulibus institutis secutum est, quod idem auctor in Romanorum laudibus posuit, quod "civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit; tanta cupido gloriae incesserat." Ista ergo laudis aviditas et cupido gloriae multa illa miranda fecit, laudabilia scilicet atque gloriosa secundum hominum existimationem.
5 Laudat idem Sallustius temporibus suis magnos et praeclaros viros, Marcum Catonem et Gaium Caesarem, dicens quod diu illa res publica non habuit quemquam virtute magnum, sed sua memoria fuisse illos duos ingenti virtute, diversis moribus.
6 In laudibus autem Caesaris posuit, quod sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. Ita fiebat in votis virorum virtute magnorum, ut excitaret in bellum miseras gentes et flagello agitaret Bellona sanguineo, ut esset ubi virtus eorum enitesceret.
7 Hoc illa profecto laudis aviditas et gloriae cupido faciebat. Amore itaque primitus libertatis, post etiam dominationis et cupiditate laudis et gloriae multa magna fecerunt. Reddit eis utriusque rei testimonium etiam poeta insignis illorum; inde quippe ait:
Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
Accipere ingentique urbem obsidione premebat;
Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
Tunc itaque magnum illis fuit aut fortiter <e>mori aut liberos vivere.
8 Sed cum esset adepta libertas, tanta cupido gloriae incesserat, ut parum esset sola libertas, nisi et dominatio quaereretur, dum pro magno habetur, quod velut loquente Iove idem poeta dicit:
                                         Quin aspera Iuno,
Quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
Consilia in melius referet mecumque fovebit
Romanos rerum dominos gentemque togatam.
Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,
Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
Servitio premet ac victis dominabitur Argis.
Quae quidem Vergilius Iovem inducens tamquam futura praedicentem ipse iam facta recolebat cernebatque praesentia; verum propterea commemorare illa volui, ut ostenderem dominationem post libertatem sic habuisse Romanos, ut in eorum magnis laudibus poneretur.
9 Hinc est et illud eiusdem poetae, quod, cum artibus aliarum gentium eas ipsas proprias Romanorum artes regnandi atque imperandi et subiugandi ac debellandi populos anteponeret, ait:
Excudent alii spirantia mollius aera,
Cedo equidem, vivos ducent de marmore vultus,
Orabunt causas melius caelique meatus
Describent radio et surgentia sidera dicent:
Tu regere imperio populos, Romane, memento
(Hae tibi erunt artes) pacique inponere mores,
Parcere subiectis et debellare superbos.
Has artes illi tanto peritius exercebant, quanto minus se voluptatibus dabant et enervationi animi et corporis in concupiscendis et augendis divitiis et per illas moribus corrumpendis, rapiendo miseris civibus, largiendo scaenicis turpibus.
10 Unde qui tales iam morum labe superabant atque abundabant, quando scribebat ista Sallustius canebatque Vergilius, non illis artibus ad honores et gloriam, sed dolis atque fallaciis ambiebant. Unde idem dicit: "Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam honorem imperium bonus et ignavus aeque sibi exoptant; sed ille", inquit," vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit." Hae sunt illae bonae artes, per virtutem scilicet, non per fallacem ambitionem ad honorem et gloriam et imperium pervenire; quae tamen bonus et ignavus aeque sibi exoptant; sed ille, id est bonus, vera via nititur.
11 Via virtus est, qua nititur tamquam ad possessionis finem, id est ad gloriam honorem imperium. Hoc insitum habuisse Romanos etiam deorum apud illos aedes indicant, quas coniunctissimas constituerunt, Virtutis et Honoris, pro diis habentes quae dantur a Deo.
12 Unde intellegi potest quem finem volebant esse virtutis et quo eam referebant qui boni erant, ad honorem scilicet; nam mali nec habebant eam, quamvis honorem habere cuperent, quem malis artibus conabantur adipisci, id est dolis atque fallaciis. Melius laudatus est Cato.
13 De illo quippe ait: "Quo minus petebat gloriam, eo illum magis sequebatur." Quando quidem gloria est, cuius illi cupiditate flagrabant, iudicium hominum bene de hominibus opinantium; et ideo melior est virtus, quae humano testimonio contenta non est nisi conscientiae suae.
14 Unde dicit apostolus: "Nam gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae;" et alio loco: "Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero." Gloriam ergo et honorem et imperium, quae sibi exoptabant et quo bonis artibus pervenire nitebantur boni, non debet sequi virtus, sed ipsa virtutem.
15 Neque enim est vera virtus, nisi quae ad eum finem tendit, ubi est bonum hominis, quo melius non est. Unde et honores, quos petivit Cato, petere non debuit, sed eos civitas ob eius virtutem non petenti dare. Sed cum illa memoria duo Romani essent virtute magni, Caesar et Cato, longe virtus Catonis veritati videtur propinquior fuisse quam Caesaris.
16 Proinde qualis esset illo tempore civitas et antea qualis fuisset, videamus in ipsa sententia Catonis: "Nolite", inquit, "existimare maiores nostros armis rem publicam ex parva magnam fecisse. Si ita esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus. Quippe sociorum atque civium, praeterea armorum et equorum maior copia nobis quam illis est. Sed alia fuere quae illos magnos fecerunt, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam; laudamus divitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum; omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit ut impetus fiat in vacuam rem publicam."
17 Qui audit haec Catonis verba sive Sallustii, putat, quales laudantur Romani veteres, omnes eos tales tunc fuisse vel plures. Non ita est; alioquin vera non essent, quae ipse item scribit, ea quae commemoravi in secundo libro huius operis, ubi dicit, iniurias validiorum et ob eas discessionem plebis a patribus aliasque dissensiones domi fuisse iam inde a principio, neque amplius aequo et modesto iure, actum quam expulsis regibus, quamdiu metus a Tarquinio fuit, donec bellum grave, quod propter ipsum cum Etruria susceptum fuerat, finiretur; postea vero servili imperio patres exercuisse plebem, regio more verberasse, agro pepulisse et ceteris expertibus solos egisse in imperio; quarum discordiarum, dum illi dominari vellent, illi servire nollent, finem fuisse bello Punico secundo, quia rursus gravis metus coepit urguere atque ab illis perturbationibus alia maiore cura cohibere animos inquietos et ad concordiam revocare civilem.
18 Sed per quosdam paucos, qui pro suo modo boni erant, magna administrabantur atque illis toleratis ac temperatis malis paucorum bonorum providentia res illa crescebat; sicut idem historicus dicit multa sibi legenti et audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecerit, libuisse adtendere quae res maxime tanta negotia sustinuisset; quoniam sciebat saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse Romanos, cognoverat parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus; sibique multa agitanti constare dixit, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse, eoque factum ut divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. "Sed postquam luxu atque desidia", inquit, "civitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sui imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat."
19 Paucorum igitur virtus ad gloriam honorem imperium vera via, id est ipsa virtute, nitentium etiam a Catone laudata est. Hinc erat domi industria, quam commemoravit Cato, ut aerarium esset opulentum, tenues res privatae.
20 Unde corruptis moribus vitium e contrario posuit, publice egestatem, privatim opulentiam.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, XI <<<     >>> XIII
monumenta.ch > Augustinus > 12